Fundar 25898 Resultados para: Um
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, sexaginta duo millia septingenti. (Liber Numeri 2, 26)
Juxta eum fixere tentoria de tribu Aser: quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran. (Liber Numeri 2, 27)
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, qui numerati sunt, quadraginta millia et mille quingenti. (Liber Numeri 2, 28)
De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan. (Liber Numeri 2, 29)
Cunctus exercitus pugnatorum ejus, quinquaginta tria millia quadringenti. (Liber Numeri 2, 30)
Omnes qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem millia sexcenti: et novissimi proficiscentur. (Liber Numeri 2, 31)
Hic numerus filiorum Israël, per domos cognationum suarum et turmas divisi exercitus, sexcenta tria millia quingenti quinquaginta. (Liber Numeri 2, 32)
Levitæ autem non sunt numerati inter filios Israël: sic enim præceperat Dominus Moysi. (Liber Numeri 2, 33)
Feceruntque filii Israël juxta omnia quæ mandaverat Dominus. Castrametati sunt per turmas suas, et profecti per familias ac domos patrum suorum. (Liber Numeri 2, 34)
Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. (Liber Numeri 3, 2)
Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur. (Liber Numeri 3, 3)
Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. (Liber Numeri 3, 4)