Fundar 25898 Resultados para: Um
Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, (Liber Exodus 39, 20)
et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem : (Liber Exodus 39, 21)
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : (Liber Exodus 39, 22)
et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum : (Liber Exodus 39, 23)
tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 24)
et mitras cum coronulis suis ex bysso : (Liber Exodus 39, 26)
cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 28)
Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : (Liber Exodus 39, 29)
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 30)
Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 31)
Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, (Liber Exodus 39, 32)
opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, (Liber Exodus 39, 33)