Mosaico decorativo

pronađen 25898 Rezultati za: Um

  • Fecerunt quoque tunicam superhumeralis totam hyacinthinam, (Liber Exodus 39, 20)

  • et capitium in superiori parte contra medium, oramque per gyrum capitii textilem : (Liber Exodus 39, 21)

  • deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho, purpura, vermiculo, ac bysso retorta : (Liber Exodus 39, 22)

  • et tintinnabula de auro purissimo, quæ posuerunt inter malogranata, in extrema parte tunicæ per gyrum : (Liber Exodus 39, 23)

  • tintinnabulum autem aureum, et malum punicum, quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 24)

  • et mitras cum coronulis suis ex bysso : (Liber Exodus 39, 26)

  • cingulum vero de bysso retorta, hyacintho, purpura, ac vermiculo bis tincto, arte plumaria, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 28)

  • Fecerunt et laminam sacræ venerationis de auro purissimo, scripseruntque in ea opere gemmario, Sanctum Domini : (Liber Exodus 39, 29)

  • et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina, sicut præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 30)

  • Perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii : feceruntque filii Israël cuncta quæ præceperat Dominus Moysi. (Liber Exodus 39, 31)

  • Et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem, annulos, tabulas, vectes, columnas ac bases, (Liber Exodus 39, 32)

  • opertorium de pellibus arietum rubricatis, et aliud operimentum de janthinis pellibus, (Liber Exodus 39, 33)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina