Fundar 25898 Resultados para: Um
labrum inter altare et tabernaculum, quod implebis aqua. (Liber Exodus 40, 7)
Circumdabisque atrium tentoriis, et ingressum ejus. (Liber Exodus 40, 8)
Et assumpto unctionis oleo unges tabernaculum cum vasis suis, ut sanctificentur : (Liber Exodus 40, 9)
labrum cum basi sua : omnia unctionis oleo consecrabis, ut sint Sancta sanctorum. (Liber Exodus 40, 11)
indues sanctis vestibus, ut ministrent mihi, et unctio eorum in sacerdotium sempiternum proficiat. (Liber Exodus 40, 13)
Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis, collocatum est tabernaculum. (Liber Exodus 40, 15)
Erexitque Moyses illud, et posuit tabulas ac bases et vectes, statuitque columnas, (Liber Exodus 40, 16)
et expandit tectum super tabernaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat. (Liber Exodus 40, 17)
Posuit et testimonium in arca, subditis infra vectibus, et oraculum desuper. (Liber Exodus 40, 18)
Cumque intulisset arcam in tabernaculum, appendit ante eam velum ut expleret Domini jussionem. (Liber Exodus 40, 19)
Posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum, (Liber Exodus 40, 20)
Posuit et candelabrum in tabernaculo testimonii e regione mensæ in parte australi, (Liber Exodus 40, 22)