Fundar 165 Resultados para: Servus

  • Postquam autem locutus est Dominus verba hæc ad Job, dixit ad Eliphaz Themanitem: Iratus est furor meus in te, et in duos amicos tuos, quoniam non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 7)

  • Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes, et ite ad servum meum Job, et offerte holocaustum pro vobis: Job autem servus meus orabit pro vobis. Faciem ejus suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia: neque enim locuti estis ad me recta, sicut servus meus Job. (Liber Iob 42, 8)

  • Etenim servus tuus custodit ea ; in custodiendis illis retributio multa. (Liber Psalmorum 18, 12)

  • Maledicent illi, et tu benedices: qui insurgunt in me confundantur ; servus autem tuus lætabitur. (Liber Psalmorum 108, 28)

  • O Domine, quia ego servus tuus ; ego servus tuus, et filius ancillæ tuæ. Dirupisti vincula mea: (Liber Psalmorum 115, 7)

  • Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur ; servus autem tuus exercebatur in justificationibus tuis. (Liber Psalmorum 118, 23)

  • Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua. (Liber Psalmorum 118, 125)

  • Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud. (Liber Psalmorum 118, 140)

  • et in misericordia tua disperdes inimicos meos, et perdes omnes qui tribulant animam meam, quoniam ego servus tuus sum. (Liber Psalmorum 142, 12)

  • Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. (Liber Proverbiorum 17, 2)

  • Dives pauperibus imperat, et qui accipit mutuum servus est fœnerantis. (Liber Proverbiorum 22, 7)

  • Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit. (Liber Proverbiorum 29, 19)


“As almas não são oferecidas como dom; compram-se. Vós ignorais quanto custaram a Jesus. É sempre com a mesma moeda que é preciso pagá-las”. São Padre Pio de Pietrelcina