Fundar 165 Resultados para: Servus

  • Et dixit mihi: Servus meus es tu Israël, quia in te gloriabor. (Liber Isaiae 49, 3)

  • Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ. (Liber Isaiae 49, 6)

  • Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. (Liber Isaiae 52, 13)

  • Pro eo quod laboravit anima ejus, videbit et saturabitur. In scientia sua justificabit ipse justus servus meus multos, et iniquitates eorum ipse portabit. (Liber Isaiae 53, 11)

  • Numquid servus est Israël, aut vernaculus? quare ergo factus est in prædam? (Liber Ieremiae 2, 14)

  • Ego autem Dominus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum: ego Dominus locutus sum. (Prophetia Ezechielis 34, 24)

  • Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea: (Prophetia Ezechielis 37, 24)

  • et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum. (Prophetia Ezechielis 37, 25)

  • Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur. (Prophetia Danielis 10, 17)

  • Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis: In quo despeximus nomen tuum? (Prophetia Malachiae 1, 6)

  • Non est discipulus super magistrum, nec servus super dominum suum: (Evangelium secundum Matthaeum 10, 24)

  • Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens: Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 26)


O maldito “eu” o mantém apegado à Terra e o impede de voar para Jesus. São Padre Pio de Pietrelcina