Fundar 165 Resultados para: Servus

  • quoniam servus tuus sum ego, et filius ancillæ tuæ ; homo infirmus, et exigui temporis, et minor ad intellectum judicii et legum. (Liber Sapientiae 9, 5)

  • Simili autem pœna servus cum domino afflictus est, et popularis homo regi similia passus. (Liber Sapientiae 18, 11)

  • Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum. (Liber Ecclesiasticus 7, 23)

  • Sicut enim servus interrogatus assidue a livore non minuitur, sic omnis jurans et nominans in toto a peccato non purgabitur. (Liber Ecclesiasticus 23, 11)

  • Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum. (Liber Ecclesiasticus 33, 31)

  • Et dixit Dominus: Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Ægyptum et super Æthiopiam ; (Liber Isaiae 20, 3)

  • Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et sicut servus, sic dominus ejus ; sicut ancilla, sic domina ejus ; sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fœnerator, sic is qui mutuum accipit ; sicut qui repetit, sic qui debet. (Liber Isaiae 24, 2)

  • in quo apprehendi te ab extremis terræ, et a longinquis ejus vocavi te, et dixi tibi: Servus meus es tu: elegi te, et non abjeci te. (Liber Isaiae 41, 9)

  • Ecce servus meus, suscipiam eum ; electus meus, complacuit sibi in illo anima mea: dedi spiritum meum super eum: judicium gentibus proferet. (Liber Isaiae 42, 1)

  • Quis cæcus, nisi servus meus ; et surdus, nisi ad quem nuntios meos misi? quis cæcus, nisi qui venundatus est? et quis cæcus, nisi servus Domini? (Liber Isaiae 42, 19)

  • Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus quem elegi: ut sciatis, et credatis mihi, et intelligatis quia ego ipse sum ; ante me non est formatus Deus, et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)

  • Memento horum Jacob, et Israël, quoniam servus meus es tu. Formavi te ; servus meus es tu, Israël, ne obliviscaris mei. (Liber Isaiae 44, 21)


“Você teme um homem,um pobre instrumento nas mãos de Deus, mas não teme a justiça divina?” São Padre Pio de Pietrelcina