Fundar 20371 Resultados para: Re
Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: (Epistula I Petri 4, 12)
sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)
Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)
quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)
et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (Epistula I Petri 4, 18)
Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. (Epistula I Petri 4, 19)
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)
pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: (Epistula I Petri 5, 2)
neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. (Epistula I Petri 5, 3)
Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)
Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: (Epistula I Petri 5, 6)
Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: (Epistula I Petri 5, 8)
