Mosaico decorativo

pronađen 20371 Rezultati za: Re

  • Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat: (Epistula I Petri 4, 12)

  • sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ ejus gaudeatis exsultantes. (Epistula I Petri 4, 13)

  • Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est ejus Spiritus, super vos requiescit. (Epistula I Petri 4, 14)

  • quoniam tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Si autem primum a nobis, quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio? (Epistula I Petri 4, 17)

  • et si justus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt? (Epistula I Petri 4, 18)

  • Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis. (Epistula I Petri 4, 19)

  • Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: (Epistula I Petri 5, 1)

  • pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: (Epistula I Petri 5, 2)

  • neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. (Epistula I Petri 5, 3)

  • Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. (Epistula I Petri 5, 5)

  • Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis: (Epistula I Petri 5, 6)

  • Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: (Epistula I Petri 5, 8)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina