Fundar 20371 Resultados para: Re
qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus: (Epistula I Petri 2, 22)
qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste: (Epistula I Petri 2, 23)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus: cujus livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierum conversationem sine verbo lucrifiant: (Epistula I Petri 3, 1)
considerantes in timore castam conversationem vestram. (Epistula I Petri 3, 2)
Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. (Epistula I Petri 3, 5)
Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. (Epistula I Petri 3, 7)
In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: (Epistula I Petri 3, 8)
non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. (Epistula I Petri 3, 9)
Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. (Epistula I Petri 3, 10)
quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. (Epistula I Petri 3, 12)
