Mosaico decorativo

Fundar 20371 Resultados para: Re

  • Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. (Actus Apostolorum 27, 32)

  • Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. (Actus Apostolorum 27, 33)

  • Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. (Actus Apostolorum 27, 34)

  • Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)

  • Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. (Actus Apostolorum 27, 36)

  • Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. (Actus Apostolorum 27, 38)

  • Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)

  • Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. (Actus Apostolorum 27, 42)

  • Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: (Actus Apostolorum 27, 43)

  • et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)

  • Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)

  • Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. (Actus Apostolorum 28, 3)


"Ouço interiormente uma voz que constantemente me diz: Santifique-se e santifique!" São Padre Pio de Pietrelcina