Mosaico decorativo

Fundar 20371 Resultados para: Re

  • Scit enim de his rex, ad quem et constanter loquor: latere enim eum nihil horum arbitror. Neque enim in angulo quidquam horum gestum est. (Actus Apostolorum 26, 26)

  • Credis, rex Agrippa, prophetis? Scio quia credis. (Actus Apostolorum 26, 27)

  • Et exsurrexit rex, et præses, et Bernice, et qui assidebant eis. (Actus Apostolorum 26, 30)

  • Agrippa autem Festo dixit: Dimitti poterat homo hic, si non appellasset Cæsarem. (Actus Apostolorum 26, 32)

  • Ut autem judicatum est navigare eum in Italiam, et tradi Paulum cum reliquis custodiis centurioni nomine Julio cohortis Augustæ, (Actus Apostolorum 27, 1)

  • ascendentes navem Adrumetinam, incipientes navigare circa Asiæ loca, sustulimus, perseverante nobiscum Aristarcho Macedone Thessalonicensi. (Actus Apostolorum 27, 2)

  • Sequenti autem die devenimus Sidonem. Humane autem tractans Julius Paulum, permisit ad amicos ire, et curam sui agere. (Actus Apostolorum 27, 3)

  • Et inde cum sustulissemus, subnavigavimus Cyprum, propterea quod essent venti contrarii. (Actus Apostolorum 27, 4)

  • Et cum multis diebus tarde navigaremus, et vix devenissemus contra Gnidum, prohibente nos vento, adnavigavimus Cretæ juxta Salmonem: (Actus Apostolorum 27, 7)

  • Multo autem tempore peracto, et cum jam non esset tuta navigatio eo quod et jejunium jam præteriisset, consolabatur eos Paulus, (Actus Apostolorum 27, 9)

  • Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur. (Actus Apostolorum 27, 11)

  • Et cum aptus portus non esset ad hiemandum, plurimi statuerunt consilium navigare inde, si quomodo possent, devenientes Phœnicen hiemare, portum Cretæ respicientem ad Africum et ad Corum. (Actus Apostolorum 27, 12)


"Rezai e continuai a rezar para não ficardes entorpecidos". São Padre Pio de Pietrelcina