Löydetty 20371 Tulokset: Re
Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. (Actus Apostolorum 27, 32)
Et cum lux inciperet fieri, rogabat Paulus omnes sumere cibum, dicens: Quartadecima die hodie exspectantes jejuni permanetis, nihil accipientes. (Actus Apostolorum 27, 33)
Propter quod rogo vos accipere cibum pro salute vestra: quia nullius vestrum capillus de capite peribit. (Actus Apostolorum 27, 34)
Et cum hæc dixisset, sumens panem, gratias egit Deo in conspectu omnium: et cum fregisset, cœpit manducare. (Actus Apostolorum 27, 35)
Animæquiores autem facti omnes, et ipsi sumpserunt cibum. (Actus Apostolorum 27, 36)
Et satiati cibo alleviabant navem, jactantes triticum in mare. (Actus Apostolorum 27, 38)
Cum autem dies factus esset, terram non agnoscebant: sinum vero quemdam considerabant habentem littus, in quem cogitabant si possent ejicere navem. (Actus Apostolorum 27, 39)
Militum autem consilium fuit ut custodias occiderent, ne quis cum enatasset, effugeret. (Actus Apostolorum 27, 42)
Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: (Actus Apostolorum 27, 43)
et ceteros, alios in tabulis ferebant, quosdam super ea quæ de navi erant. Et sic factum est, ut omnes animæ evaderent ad terram. (Actus Apostolorum 27, 44)
Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem qui imminebat, et frigus. (Actus Apostolorum 28, 2)
Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. (Actus Apostolorum 28, 3)