Mosaico decorativo

Fundar 20371 Resultados para: Re

  • quod et feci Jerosolymis, et multos sanctorum ego in carceribus inclusi, a principibus sacerdotum potestate accepta: et cum occiderentur, detuli sententiam. (Actus Apostolorum 26, 10)

  • Et per omnes synagogas frequenter puniens eos, compellebam blasphemare: et amplius insaniens in eos, persequebar usque in exteras civitates. (Actus Apostolorum 26, 11)

  • In quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum, (Actus Apostolorum 26, 12)

  • die media in via vidi, rex, de cælo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen, et eos qui mecum simul erant. (Actus Apostolorum 26, 13)

  • Omnesque nos cum decidissemus in terram, audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua: Saule, Saule, quid me persequeris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. (Actus Apostolorum 26, 14)

  • Sed exsurge, et sta super pedes tuos: ad hoc enim apparui tibi, ut constituam te ministrum, et testem eorum quæ vidisti, et eorum quibus apparebo tibi, (Actus Apostolorum 26, 16)

  • aperire oculos eorum, ut convertantur a tenebris ad lucem, et de potestate Satanæ ad Deum, ut accipiant remissionem peccatorum, et sortem inter sanctos, per fidem quæ est in me. (Actus Apostolorum 26, 18)

  • Unde, rex Agrippa, non fui incredulus cælesti visioni: (Actus Apostolorum 26, 19)

  • sed his qui sunt Damasci primum, et Jerosolymis, et in omnem regionem Judææ, et gentibus, annuntiabam, ut pœnitentiam agerent, et converterentur ad Deum, digna pœnitentiæ opera facientes. (Actus Apostolorum 26, 20)

  • Hac ex causa me Judæi, cum essem in templo, comprehensum tentabant interficere. (Actus Apostolorum 26, 21)

  • si passibilis Christus, si primus ex resurrectione mortuorum, lumen annuntiaturus est populo et gentibus. (Actus Apostolorum 26, 23)

  • Hæc loquente eo, et rationem reddente, Festus magna voce dixit: Insanis, Paule: multæ te litteræ ad insaniam convertunt. (Actus Apostolorum 26, 24)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina