Mosaico decorativo

Fundar 20371 Resultados para: Re

  • Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum: (Actus Apostolorum 18, 1)

  • et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. (Actus Apostolorum 18, 2)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)

  • Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: (Actus Apostolorum 18, 9)

  • Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, (Actus Apostolorum 18, 12)

  • dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. (Actus Apostolorum 18, 13)

  • Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. (Actus Apostolorum 18, 14)

  • Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. (Actus Apostolorum 18, 17)

  • Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. (Actus Apostolorum 18, 19)

  • Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, (Actus Apostolorum 18, 20)

  • sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. (Actus Apostolorum 18, 21)

  • Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. (Actus Apostolorum 18, 22)


"Tente percorrer com toda a simplicidade o caminho de Nosso Senhor e não se aflija inutilmente." São Padre Pio de Pietrelcina