Encontrados 20371 resultados para: Re
Post hæc egressus ab Athenis, venit Corinthum: (Actus Apostolorum 18, 1)
et inveniens quemdam Judæum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem ejus (eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma), accessit ad eos. (Actus Apostolorum 18, 2)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua: et multi Corinthiorum audientes credebant, et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)
Dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo: Noli timere, sed loquere, et ne taceas: (Actus Apostolorum 18, 9)
Gallione autem proconsule Achaiæ, insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum, et adduxerunt eum ad tribunal, (Actus Apostolorum 18, 12)
dicentes: Quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum. (Actus Apostolorum 18, 13)
Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Judæos: Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o viri Judæi, recte vos sustinerem. (Actus Apostolorum 18, 14)
Apprehendentes autem omnes Sosthenem principem synagogæ, percutiebant eum ante tribunal: et nihil eorum Gallioni curæ erat. (Actus Apostolorum 18, 17)
Devenitque Ephesum, et illos ibi reliquit. Ipse vero ingressus synagogam, disputabat cum Judæis. (Actus Apostolorum 18, 19)
Rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret, non consensit, (Actus Apostolorum 18, 20)
sed valefaciens, et dicens: Iterum revertar ad vos, Deo volente: profectus est ab Epheso. (Actus Apostolorum 18, 21)
Et descendens Cæsaream, ascendit, et salutavit ecclesiam, et descendit Antiochiam. (Actus Apostolorum 18, 22)