Fundar 20371 Resultados para: Re
Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt. (Actus Apostolorum 17, 15)
Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)
Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis. (Actus Apostolorum 17, 18)
Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina? (Actus Apostolorum 17, 19)
nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. (Actus Apostolorum 17, 20)
(Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.) (Actus Apostolorum 17, 21)
Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video. (Actus Apostolorum 17, 22)
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum, (Actus Apostolorum 17, 26)
quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. (Actus Apostolorum 17, 27)
Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile. (Actus Apostolorum 17, 29)
Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. (Actus Apostolorum 17, 32)
Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis. (Actus Apostolorum 17, 34)