Mosaico decorativo

Fundar 4831 Resultados para: Pro

  • Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: (Liber II Maccabaeorum 11, 11)

  • promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. (Liber II Maccabaeorum 11, 14)

  • audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. (Liber II Maccabaeorum 11, 24)

  • Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)

  • Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 4)

  • Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)

  • Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. (Liber II Maccabaeorum 12, 12)

  • Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin. (Liber II Maccabaeorum 12, 13)

  • At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 20)

  • Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in præsidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. (Liber II Maccabaeorum 12, 21)

  • Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. (Liber II Maccabaeorum 12, 23)

  • Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor". São Padre Pio de Pietrelcina