Löydetty 4831 Tulokset: Pro
Leonum autem more impetu irruentes in hostes, prostraverunt ex eis undecim millia peditum, et equitum mille sexcentos: (Liber II Maccabaeorum 11, 11)
promisitque se consensurum omnibus quæ justa sunt, et regem compulsurum amicum fieri. (Liber II Maccabaeorum 11, 14)
audivimus Judæos non consensisse patri meo ut transferrentur ad ritum Græcorum, sed tenere velle suum institutum, ac propterea postulare a nobis concedi sibi legitima sua. (Liber II Maccabaeorum 11, 24)
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
Secundum commune itaque decretum civitatis, et ipsis acquiescentibus, pacisque causa nihil suspectum habentibus: cum in altum processissent, submerserunt non minus ducentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 4)
Cumque pugna valida fieret, et auxilio Dei prospere cessisset, residui Arabes victi petebant a Juda dextram sibi dari, promittentes se pascua daturos, et in ceteris profuturos. (Liber II Maccabaeorum 12, 11)
Judas autem arbitratus vere in multis eos utiles, promisit pacem: dextrisque acceptis, discessere ad tabernacula sua. (Liber II Maccabaeorum 12, 12)
Aggressus est autem et civitatem quamdam firmam pontibus murisque circumseptam, quæ a turbis habitabatur gentium promiscuarum: cui nomen Casphin. (Liber II Maccabaeorum 12, 13)
At Machabæus, ordinatis circum se sex millibus, et constitutis per cohortes, adversus Timotheum processit, habentem secum centum viginti millia peditum, equitumque duo millia quingentos. (Liber II Maccabaeorum 12, 20)
Cognito autem Judæ adventu, Timotheus præmisit mulieres et filios, et reliquum apparatum, in præsidium quod Carnion dicitur: erat enim inexpugnabile, et accessu difficile propter locorum angustias. (Liber II Maccabaeorum 12, 21)
Judas autem vehementer instabat puniens profanos, et prostravit ex eis triginta millia virorum. (Liber II Maccabaeorum 12, 23)
Et cum fidem dedisset restituturum se eos secundum constitutum, illæsum eum dimiserunt propter fratrum salutem. (Liber II Maccabaeorum 12, 25)