Mosaico decorativo

Fundar 4831 Resultados para: Pro

  • His verbis constantes effecti sunt, et pro legibus et patria mori parati. (Liber II Maccabaeorum 8, 21)

  • Et cum epinicia agerent Jerosolymis, eum qui sacras januas incenderat, id est, Callisthenem, cum in quoddam domicilium refugisset, incenderunt, digna ei mercede pro impietatibus suis reddita. (Liber II Maccabaeorum 8, 33)

  • Et qui promiserat Romanis se tributum restituere de captivitate Jerosolymorum, prædicabat nunc protectorem Deum habere Judæos, et ob ipsum invulnerabiles esse, eo quod sequerentur leges ab ipso constitutas. (Liber II Maccabaeorum 8, 36)

  • et qui paulo ante sidera cæli contingere se arbitrabatur, eum nemo poterat propter intolerantiam fœtoris portare. (Liber II Maccabaeorum 9, 10)

  • Et ego in infirmitate constitutus, vestri autem memor benigne reversus de Persidis locis, et infirmitate gravi apprehensus, necessarium duxi pro communi utilitate curam habere: (Liber II Maccabaeorum 9, 21)

  • Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt. (Liber II Maccabaeorum 9, 25)

  • Confido enim eum modeste et humane acturum, et sequentem propositum meum, et communem vobis fore. (Liber II Maccabaeorum 9, 27)

  • Machabæus autem, et qui cum eo erant, Domino se protegente, templum quidem et civitatem recepit: (Liber II Maccabaeorum 10, 1)

  • et purgato templo, aliud altare fecerunt, et de ignitis lapidibus igne concepto sacrificia obtulerunt post biennium, et incensum, et lucernas, et panes propositionis posuerunt. (Liber II Maccabaeorum 10, 3)

  • Quibus gestis, rogabant Dominum prostrati in terram, ne amplius talibus malis inciderent: sed et, siquando peccassent, ut ab ipso mitius corriperentur, et non barbaris ac blasphemis hominibus traderentur. (Liber II Maccabaeorum 10, 4)

  • Propter quod thyrsos, et ramos virides, et palmas præferebant ei qui prosperavit mundari locum suum. (Liber II Maccabaeorum 10, 7)

  • Nam Ptolemæus, qui dicebatur Macer, justi tenax erga Judæos esse constituit, et præcipue propter iniquitatem quæ facta erat in eos, et pacifice agere cum eis. (Liber II Maccabaeorum 10, 12)


"Enquanto estivermos vivos sempre seremos tentados. A vida é uma contínua luta." São Padre Pio de Pietrelcina