Mosaico decorativo

Fundar 13039 Resultados para: No

  • Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, (Liber Leviticus 19, 5)

  • Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, (Liber Leviticus 19, 9)

  • Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. (Liber Leviticus 19, 11)

  • Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)

  • Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)

  • Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)

  • Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)

  • Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)

  • Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19, 17)

  • Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)

  • Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)

  • Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)


"Uma só coisa é necessária: estar perto de Jesus". São Padre Pio de Pietrelcina