Fundar 13039 Resultados para: No
Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus. (Liber Leviticus 18, 15)
Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. (Liber Leviticus 18, 16)
Turpitudinem uxoris tuæ et filiæ ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam filiæ illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus: quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est. (Liber Leviticus 18, 17)
Sororem uxoris tuæ in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente. (Liber Leviticus 18, 18)
Ad mulierem quæ patitur menstrua non accedes, nec revelabis fœditatem ejus. (Liber Leviticus 18, 19)
Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis. (Liber Leviticus 18, 20)
De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 18, 21)
Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est. (Liber Leviticus 18, 22)
Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est. (Liber Leviticus 18, 23)
Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos. (Liber Leviticus 18, 26)
Custodite mandata mea. Nolite facere quæ fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 18, 30)
Nolite converti ad idola, nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus vester. (Liber Leviticus 19, 4)