Talált 13039 Eredmények: No
Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, ut sit placabilis, (Liber Leviticus 19, 5)
Cumque messueris segetes terræ tuæ, non tondebis usque ad solum superficiem terræ, nec remanentes spicas colliges, (Liber Leviticus 19, 9)
Non facietis furtum. Non mentiemini, nec decipiet unusquisque proximum suum. (Liber Leviticus 19, 11)
Non perjurabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 12)
Non facies calumniam proximo tuo nec vi opprimes eum. Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. (Liber Leviticus 19, 13)
Non maledices surdo, nec coram cæco pones offendiculum: sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus. (Liber Leviticus 19, 14)
Non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis. Juste judica proximo tuo. (Liber Leviticus 19, 15)
Non eris criminator, nec susurro in populo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 16)
Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum. (Liber Leviticus 19, 17)
Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. (Liber Leviticus 19, 18)
Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. (Liber Leviticus 19, 19)
Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. (Liber Leviticus 19, 20)