Fundar 749 Resultados para: Meo
Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)
et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. (Liber Ecclesiastes 3, 17)
Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)
Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: (Liber Ecclesiastes 7, 26)
Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. (Canticum Canticorum 1, 8)
Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. (Canticum Canticorum 2, 6)
In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)
Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)
Sponsa. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? (Canticum Canticorum 5, 3)
Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. (Canticum Canticorum 5, 5)
