Mosaico decorativo

Löydetty 749 Tulokset: Meo

  • Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)

  • et dixi in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, et tempus omnis rei tunc erit. (Liber Ecclesiastes 3, 17)

  • Dixi in corde meo de filiis hominum, ut probaret eos Deus, et ostenderet similes esse bestiis. (Liber Ecclesiastes 3, 18)

  • Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem, et quærerem sapientiam, et rationem, et ut cognoscerem impietatem stulti, et errorem imprudentium: (Liber Ecclesiastes 7, 26)

  • Omnia hæc tractavi in corde meo, ut curiose intelligerem. Sunt justi atque sapientes, et opera eorum in manu Dei ; et tamen nescit homo utrum amore an odio dignus sit. (Liber Ecclesiastes 9, 1)

  • Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. (Canticum Canticorum 1, 8)

  • Sponsa. Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo. (Canticum Canticorum 2, 3)

  • Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. (Canticum Canticorum 2, 6)

  • In lectulo meo, per noctes, quæsivi quem diligit anima mea: quæsivi illum, et non inveni. (Canticum Canticorum 3, 1)

  • Veniat dilectus meus in hortum suum, et comedat fructum pomorum suorum. Sponsus. Veni in hortum meum, soror mea, sponsa ; messui myrrham meam cum aromatibus meis ; comedi favum cum melle meo ; bibi vinum meum cum lacte meo ; comedite, amici, et bibite, et inebriamini, carissimi. (Canticum Canticorum 5, 1)

  • Sponsa. Expoliavi me tunica mea: quomodo induar illa? lavi pedes meos: quomodo inquinabo illos? (Canticum Canticorum 5, 3)

  • Surrexi ut aperirem dilecto meo ; manus meæ stillaverunt myrrham, et digiti mei pleni myrrha probatissima. (Canticum Canticorum 5, 5)


“Imitemos o coração de Jesus, especialmente na dor, e assim nos conformaremos cada vez mais e mais com este coração divino para que, um dia, lá em cima no Céu, também nós possamos glorificar o Pai celeste ao lado daquele que tanto sofreu”. São Padre Pio de Pietrelcina