Fundar 749 Resultados para: Meo
Pessulum ostii mei aperui dilecto meo, at ille declinaverat, atque transierat. Anima mea liquefacta est, ut locutus est ; quæsivi, et non inveni illum ; vocavi, et non respondit mihi. (Canticum Canticorum 5, 6)
Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia. (Canticum Canticorum 6, 2)
Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum. (Canticum Canticorum 7, 9)
Sponsa. Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus. (Canticum Canticorum 7, 10)
Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ: ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum. (Canticum Canticorum 8, 2)
Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me. (Canticum Canticorum 8, 3)
Concupiscite ergo sermones meos ; diligite illos, et habebitis disciplinam. (Liber Sapientiae 6, 12)
Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. (Liber Sapientiae 6, 27)
Hæc cogitans apud me et commemorans in corde meo, quoniam immortalitas est in cognatione sapientiæ, (Liber Sapientiae 8, 17)
Deus patrum meorum, et Domine misericordiæ, qui fecisti omnia verbo tuo, (Liber Sapientiae 9, 1)
Et ne dicas: Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur: (Liber Ecclesiasticus 5, 6)
Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet. (Liber Ecclesiasticus 7, 11)
