Mosaico decorativo

Fundar 2391 Resultados para: Enim

  • Justitia enim perpetua est, et immortalis. (Liber Sapientiae 1, 15)

  • Dixerunt enim cogitantes apud se non recte: Exiguum et cum tædio est tempus vitæ nostræ, et non est refrigerium in fine hominis, et non est qui agnitus sit reversus ab inferis. (Liber Sapientiae 2, 1)

  • Umbræ enim transitus est tempus nostrum, et non est reversio finis nostri: quoniam consignata est, et nemo revertitur. (Liber Sapientiae 2, 5)

  • sit autem fortitudo nostra lex justitiæ ; quod enim infirmum est, inutile invenitur. (Liber Sapientiae 2, 11)

  • Si enim est verus filius Dei, suscipiet illum, et liberabit eum de manibus contrariorum. (Liber Sapientiae 2, 18)

  • Morte turpissima condemnemus eum ; erit enim ei respectus ex sermonibus illius. (Liber Sapientiae 2, 20)

  • Hæc cogitaverunt, et erraverunt: excæcavit enim illos malitia eorum. (Liber Sapientiae 2, 21)

  • Sapientiam enim et disciplinam qui abjicit infelix est: et vacua est spes illorum, et labores sine fructu, et inutilia opera eorum. (Liber Sapientiae 3, 11)

  • et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem, nec cogitavit adversus Deum nequissima: dabitur enim illi fidei donum electum, et sors in templo Dei acceptissima. (Liber Sapientiae 3, 14)

  • Bonorum enim laborum gloriosus est fructus, et quæ non concidat radix sapientiæ. (Liber Sapientiae 3, 15)

  • Nationis enim iniquæ diræ sunt consummationes. (Liber Sapientiae 3, 19)

  • O quam pulchra est casta generatio, cum claritate ! immortalis est enim memoria illius, quoniam et apud Deum nota est, et apud homines. (Liber Sapientiae 4, 1)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina