Fundar 2391 Resultados para: Enim
Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ. (Liber Ecclesiastes 4, 9)
Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali. (Liber Ecclesiastes 4, 17)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere: displicet enim ei infidelis et stulta promissio, sed quodcumque voveris redde: (Liber Ecclesiastes 5, 3)
Pereunt enim in afflictione pessima: generavit filium qui in summa egestate erit. (Liber Ecclesiastes 5, 13)
Non enim satis recordabitur dierum vitæ suæ, eo quod Deus occupet deliciis cor ejus. (Liber Ecclesiastes 5, 19)
Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. (Liber Ecclesiastes 6, 4)
Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii ; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit. (Liber Ecclesiastes 7, 3)
Ne dicas: Quid putas causæ est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt? stulta enim est hujuscemodi interrogatio. (Liber Ecclesiastes 7, 11)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia ; hoc autem plus habet eruditio et sapientia, quod vitam tribuunt possessori suo. (Liber Ecclesiastes 7, 13)
In die bona fruere bonis, et malam diem præcave ; sicut enim hanc, sic et illam fecit Deus, ut non inveniat homo contra eum justas querimonias. (Liber Ecclesiastes 7, 15)
non est enim homo justus in terra qui faciat bonum et non peccet. (Liber Ecclesiastes 7, 21)