Mosaico decorativo

Fundar 2391 Resultados para: Enim

  • scit enim conscientia tua quia et tu crebro maledixisti aliis. (Liber Ecclesiastes 7, 23)

  • Viventes enim sciunt se esse morituros ; mortui vero nihil noverunt amplius, nec habent ultra mercedem, quia oblivioni tradita est memoria eorum. (Liber Ecclesiastes 9, 5)

  • Perfruere vita cum uxore quam diligis, cunctis diebus vitæ instabilitatis tuæ, qui dati sunt tibi sub sole omni tempore vanitatis tuæ: hæc est enim pars in vita et in labore tuo quo laboras sub sole. (Liber Ecclesiastes 9, 9)

  • Aufer iram a corde tuo, et amove malitiam a carne tua: adolescentia enim et voluptas vana sunt. (Liber Ecclesiastes 11, 10)

  • Finem loquendi pariter omnes audiamus. Deum time, et mandata ejus observa: hoc est enim omnis homo, (Liber Ecclesiastes 12, 13)

  • jam enim hiems transiit ; imber abiit, et recessit. (Canticum Canticorum 2, 11)

  • columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora. (Canticum Canticorum 2, 14)

  • Perversæ enim cogitationes separant a Deo ; probata autem virtus corripit insipientes. (Liber Sapientiae 1, 3)

  • Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. (Liber Sapientiae 1, 5)

  • Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor. (Liber Sapientiae 1, 6)

  • In cogitationibus enim impii interrogatio erit ; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. (Liber Sapientiae 1, 9)

  • Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. (Liber Sapientiae 1, 14)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina