Fundar 1002 Resultados para: via
ut sine timore, de manu inimicorum liberati, serviamus illi (Evangelium secundum Lucam 1, 74)
Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius, (Evangelium secundum Lucam 1, 76)
illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent, ad dirigendos pedes nostros in viam pacis”. (Evangelium secundum Lucam 1, 79)
sicut scriptum est in libro sermonum Isaiae prophetae: “Vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius. (Evangelium secundum Lucam 3, 4)
Omnis vallis implebitur, et omnis mons et collis humiliabitur; et erunt prava in directa, et aspera in vias planas: (Evangelium secundum Lucam 3, 5)
Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)
“Exiit, qui seminat, seminare semen suum. Et dum seminat ipse, aliud cecidit secus viam et conculcatum est, et volucres caeli comederunt illud. (Evangelium secundum Lucam 8, 5)
Qui autem secus viam, sunt qui audiunt; deinde venit Diabolus et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
et ait ad illos: “Nihil tuleritis in via, neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. (Evangelium secundum Lucam 9, 3)
Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem ad discipulos suos: “Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos”. (Evangelium secundum Lucam 9, 14)
Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “Sequar te, quocumque ieris”. (Evangelium secundum Lucam 9, 57)
Nolite portare sacculum neque peram neque calceamenta et neminem per viam salutaveritis. (Evangelium secundum Lucam 10, 4)