Fundar 1002 Resultados para: via
Venit enim ad vos Ioannes in via iustitiae, et non credidistis ei; publicani autem et meretrices crediderunt ei. Vos autem videntes nec paenitentiam habuistis postea, ut crederetis ei. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 32)
ite ergo ad exitus viarum, et quoscumque inveneritis, vocate ad nuptias”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 9)
Et egressi servi illi in vias, congregaverunt omnes, quos invenerunt, malos et bonos; et impletae sunt nuptiae discumbentium. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 10)
Et mittunt ei discipulos suos cum herodianis dicentes: “Magister, scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo; non enim respicis personam hominum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 16)
Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in umeros hominum, ipsi autem digito suo nolunt ea movere. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 4)
Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro; sed propter electos breviabuntur dies illi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 22)
Tunc simile erit regnum cae lorum decem virginibus, quae accipientes lampades suas exierunt obviam sponso. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 1)
Media autem nocte clamor factus est: “Ecce sponsus! Exite obviam ei”. (Evangelium secundum Matthaeum 25, 6)
Sicut scriptum est in Isaia propheta: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam; (Evangelium secundum Marcum 1, 2)
vox clamantis in deserto: “Parate viam Domini, rectas facite semitas eius””, (Evangelium secundum Marcum 1, 3)
Et factum est, dum seminat, aliud cecidit circa viam, et venerunt volucres et comederunt illud. (Evangelium secundum Marcum 4, 4)
Hi autem sunt, qui circa viam, ubi seminatur verbum: et cum audierint, confestim venit Satanas et aufert verbum, quod seminatum est in eos. (Evangelium secundum Marcum 4, 15)