Fundar 213 Resultados para: servi

  • Miserunt ergo praepositus domus et praefectus civitatis et maiores natu et nutricii ad Iehu dicentes: “Servi tui sumus: quaecumque iusseris, faciemus nec constituemus regem; quodcumque tibi placet, fac”. (Liber II Regum 10, 5)

  • Videte ergo nunc quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit, quod locutus est in manu servi sui Eliae”. (Liber II Regum 10, 10)

  • Et misit Iehu in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal; non fuit residuus, ne unus quidem qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal, et repleta est domus Baal a summo usque ad summum. (Liber II Regum 10, 21)

  • Ingressusque Iehu et Ionadab filius Rechab templum Baal ait cultoribus Baal: “Perquirite et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint soli servi Baal”. (Liber II Regum 10, 23)

  • Surrexerunt autem servi eius et coniuraverunt inter se percusseruntque Ioas in domo Mello in descensu Sella. (Liber II Regum 12, 21)

  • Iozachar namque filius Semath et Iozabad filius Somer servi eius percusserunt eum, et mortuus est; et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David. Regnavitque Amasias filius eius pro eo. (Liber II Regum 12, 22)

  • Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam. (Liber II Regum 19, 5)

  • Tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua; (Liber II Regum 21, 23)

  • Venit quoque Saphan scriba ad regem et renuntiavit ei, quod praeceperat, et ait: “Effuderunt servi tui pecuniam, quae reperta est in domo, et dederunt opificibus praefectis operum templi Domini”. (Liber II Regum 22, 9)

  • Et portaverunt eum in curru servi sui mortuum de Mageddo et pertulerunt in Ierusalem et sepelierunt eum in sepulcro suo. Tulitque populus terrae Ioachaz filium Iosiae et unxerunt eum et constituerunt eum regem pro patre suo. (Liber II Regum 23, 30)

  • In tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Ierusalem, et venit urbs in obsidione. (Liber II Regum 24, 10)

  • Venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem, cum servi eius oppugnarent eam; (Liber II Regum 24, 11)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina