Fundar 213 Resultados para: servi

  • Sed respice ad orationem servi tui et ad preces eius, Domine Deus meus; audi clamorem et orationem, quam servus tuus orat coram te hodie, (Liber I Regum 8, 28)

  • ut exaudias deprecationem servi tui et populi tui Israel, quodcumque oraverint in loco isto, et exaudies in loco habitaculi tui in caelo et, cum exaudieris, propitius eris. (Liber I Regum 8, 30)

  • ut sint oculi tui aperti ad deprecationem servi tui et populi tui Israel, et exaudias eos in universis, pro quibus invocaverint te. (Liber I Regum 8, 52)

  • Beati viri tui et beati servi tui hi, qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam! (Liber I Regum 10, 8)

  • Qui dixerunt ei: “Si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia, erunt tibi servi cunctis diebus”. (Liber I Regum 12, 7)

  • Et sepelierunt eum, et planxit illum omnis Israel iuxta sermonem Domini, quem locutus est in manu servi sui Ahiae prophetae. (Liber I Regum 14, 18)

  • Cumque regnasset, percussit omnem domum Ieroboam; non dimisit ne unam quidem animam de semine eius, donec deleret eam iuxta verbum Domini, quod locutus fuerat in manu servi sui Ahiae Silonitis (Liber I Regum 15, 29)

  • Servi vero regis Syriae dixerunt ei: “Deus montium est Deus eorum, ideo superaverunt nos; sed pugnemus contra eos in campestribus et obtinebimus eos. (Liber I Regum 20, 23)

  • Dixeruntque ei servi sui: “Ecce audivimus quod reges domus Israel clementes sint; ponamus itaque saccos in lumbis nostris et funiculos in capitibus nostris et egrediamur ad regem Israel; forsitan salvabit animam tuam”. (Liber I Regum 20, 31)

  • Tunc ait Ochozias filius Achab ad Iosaphat: “Vadant servi mei cum servis tuis in navibus”. Et noluit Iosaphat. (Liber I Regum 22, 50)

  • accesserunt ad eum servi sui et locuti sunt ei: “Si rem grandem dixisset tibi propheta, certe faceres; quanto magis quia nunc dixit tibi: “Lavare et mundaberis!””. (Liber II Regum 5, 13)

  • Et imposuerunt eum servi eius super currum suum et tulerunt Ierusalem sepelieruntque in sepulcro cum patribus suis in civitate David. (Liber II Regum 9, 28)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina