Fundar 38 Resultados para: regionis
omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2, 5)
intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)
Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)
Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)
Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit. (Liber Exodus 9, 25)
Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)
et comederitis de panibus regionis illius, separabitis donaria Domino (Liber Numeri 15, 19)
Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. (Liber Iosue 17, 11)
Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis. (Liber Iudicum 5, 18)
Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)
Dixit autem David ad Achis: “Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?”. (Liber I Samuelis 27, 5)
Qui respondit: “Quidquid evenerit, curram”. Et ait ei: “Curre!”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem. (Liber II Samuelis 18, 23)