Encontrados 38 resultados para: regionis

  • omne virgultum agri, antequam oriretur in terra, omnisque herba regionis, priusquam germinaret; non enim pluerat Dominus Deus super terram, et homo non erat, qui operaretur humum, (Liber Genesis 2, 5)

  • intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum. (Liber Genesis 19, 28)

  • Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat. (Liber Genesis 19, 29)

  • Egressa est autem Dina filia, quam Lia pepererat Iacob, ut videret filias regionis illius. (Liber Genesis 34, 1)

  • Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri percussit grando et omne lignum regionis confregit. (Liber Exodus 9, 25)

  • Iuxta consuetudinem terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis. (Liber Leviticus 18, 3)

  • et comederitis de panibus regionis illius, separabitis donaria Domino (Liber Numeri 15, 19)

  • Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. (Liber Iosue 17, 11)

  • Zabulon vero obtulit animam suam morti, et Nephthali super excelsa regionis. (Liber Iudicum 5, 18)

  • Tradiditque eum Dominus in manu Israel cum omni exercitu suo, qui percussit eum et possedit omnem terram Amorraei habitatoris regionis illius, (Liber Iudicum 11, 21)

  • Dixit autem David ad Achis: “Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius, ut habitem ibi. Cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum?”. (Liber I Samuelis 27, 5)

  • Qui respondit: “Quidquid evenerit, curram”. Et ait ei: “Curre!”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem. (Liber II Samuelis 18, 23)


“Diga ao Senhor: Faça em mim segundo a Tua vontade, mas antes de mandar-me o sofrimento, dê-me forças para que eu possa sofrer com amor.”. São Padre Pio de Pietrelcina