Fundar 94 Resultados para: puer

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Et dixit Dominus ad me: “Noli dicere: “Puer sum”, quoniam, ad quoscumque mittam te, ibis et universa, quaecumque mandavero tibi, loqueris. (Liber Ieremiae 1, 7)

  • Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: “Natus est tibi puer masculus” et gaudio laetificavit eum; (Liber Ieremiae 20, 15)

  • Estne filius honorabilis mihi Ephraim aut puer delectabilis, quia ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor eius? Idcirco conturbata sunt viscera mea super eum: miserans miserebor eius”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 20)

  • SIN. Iacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meae et iuvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti nec misertus es. (Lamentationes 2, 21)

  • Cum puer esset Israel, dilexi eum et ex Aegypto vocavi filium meum. (Prophetia Osee 11, 1)

  • Qui cum audissent regem, abierunt. Et ecce stella, quam viderant in oriente, antecedebat eos, usque dum veniens staret supra, ubi erat puer. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 9)

  • et dicens: “Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 6)

  • Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)

  • Et dixit Iesus centurioni: “Vade; sicut credidisti, fiat tibi”. Et sanatus est puer in hora illa. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 13)

  • “Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene placuit animae meae; ponam Spiritum meum super eum, et iudicium gentibus nuntiabit. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 18)

  • Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eo daemonium, et curatus est puer ex illa hora. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 18)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina