Fundar 94 Resultados para: puer
Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)
Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus. (Liber I Samuelis 2, 26)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)
Rursum puer respondit Sauli et ait: “Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli argenti; demus homini Dei, ut indicet nobis viam nostram”. — (Liber I Samuelis 9, 8)
Et ait Saul ad David: “Non vales resistere Philisthaeo isti nec pugnare adversus eum, quia puer es; hic autem vir bellator ab adulescentia sua”. (Liber I Samuelis 17, 33)
Et ait rex: “Interroga tu, cuius filius sit iste puer”. (Liber I Samuelis 17, 56)
Cumque illuxisset mane, venit Ionathan in agrum ad locum constitutum a David et puer parvulus cum eo; (Liber I Samuelis 20, 35)
et ait ad puerum suum: “Vade et affer mihi sagittas, quas ego iacio”. Cumque puer cucurrisset, iecit sagittam trans puerum. (Liber I Samuelis 20, 36)
Venit itaque puer ad locum sagittae, quam miserat Ionathan, et clamavit Ionathan post tergum pueri et ait: “Ecce ibi est sagitta porro ultra te”. (Liber I Samuelis 20, 37)
Clamavitque Ionathan post tergum pueri: “Festina velociter, ne steteris”. Sustulit autem puer Ionathae sagittam et attulit ad dominum suum (Liber I Samuelis 20, 38)
Cumque abisset puer, surrexit David de latere acervi et cadens pronus in terram adoravit tertio; et osculantes alterutrum fleverunt pariter, David autem amplius. (Liber I Samuelis 20, 41)