Fundar 1243 Resultados para: promissa terra iudices
Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)
Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)
Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia. (Prophetia Michaeae 7, 15)
Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)
“Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum”. (Prophetia Nahum 2, 14)
Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)
Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra. (Prophetia Habacuc 2, 20)
Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. (Prophetia Habacuc 3, 3)
Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)
Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: “Disperdam te, ita ut non sit inhabitator”. (Prophetia Sophoniae 2, 5)
Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)
Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)