Fondare 1243 Risultati per: promissa terra iudices

  • Periit pius de terra, et rectus in hominibus non est; omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum rete venatur. (Prophetia Michaeae 7, 2)

  • Terra autem erit in desolationem propter habitatores suos et propter fructum operum eorum. (Prophetia Michaeae 7, 13)

  • Secundum dies egressionis tuae de terra Aegypti ostende nobis mirabilia. (Prophetia Michaeae 7, 15)

  • Montes commoti sunt ab eo, et colles conturbati; et contremuit terra a facie eius et orbis et omnes habitantes in eo. (Prophetia Nahum 1, 5)

  • “Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum, et succendam usque ad fumum quadrigas tuas; et leunculos tuos comedet gladius, et exterminabo de terra praedam tuam, et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum”. (Prophetia Nahum 2, 14)

  • Quia replebitur terra cognitione gloriae Domini, sicut aquae operiunt mare. (Prophetia Habacuc 2, 14)

  • Dominus autem in templo sancto suo; sileat a facie eius omnis terra. (Prophetia Habacuc 2, 20)

  • Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte Pharan. — Selah. Operit caelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. (Prophetia Habacuc 3, 3)

  • Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini; in igne zeli eius devorabitur omnis terra, quia consummationem cum festinatione faciet cunctis habitantibus terram. (Prophetia Sophoniae 1, 18)

  • Vae, qui habitatis funiculum maris, gens Cretensium! Verbum Domini super vos, Chanaan, terra Philisthinorum: “Disperdam te, ita ut non sit inhabitator”. (Prophetia Sophoniae 2, 5)

  • Principes eius in medio eius leones rugientes; iudices eius lupi deserti, ossa non relinquunt in mane. (Prophetia Sophoniae 3, 3)

  • Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die qua surgam ut testis; quia iudicium meum, ut congregem gentes et colligam regna, ut effundam super eas indignationem meam, omnem iram furoris mei; in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra. (Prophetia Sophoniae 3, 8)


“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina