Fundar 10751 Resultados para: est
Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: (Apocalypsis Ioannis 17, 9)
quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)
Et bestia, quae erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit. (Apocalypsis Ioannis 17, 11)
Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. (Apocalypsis Ioannis 17, 12)
Hi unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt. (Apocalypsis Ioannis 17, 13)
Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles”. (Apocalypsis Ioannis 17, 14)
Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; (Apocalypsis Ioannis 17, 16)
Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)
Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17, 18)
Post haec vidi alium ange lum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam; et terra illuminata est a claritate eius. (Apocalypsis Ioannis 18, 1)
Et clamavit in forti voce dicens: “Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis; (Apocalypsis Ioannis 18, 2)
quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)