pronađen 10751 Rezultati za: est

  • Hic est sensus, qui habet sapientiam. Septem capita, septem montes sunt, super quos mulier sedet. Et reges septem sunt: (Apocalypsis Ioannis 17, 9)

  • quinque ceciderunt, unus est, alius nondum venit; et, cum venerit, oportet illum breve tempus manere. (Apocalypsis Ioannis 17, 10)

  • Et bestia, quae erat et non est, et is octavus est et de septem est et in interitum vadit. (Apocalypsis Ioannis 17, 11)

  • Et decem cornua, quae vidisti, decem reges sunt, qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipiunt cum bestia. (Apocalypsis Ioannis 17, 12)

  • Hi unum consilium habent et virtutem et potestatem suam bestiae tradunt. (Apocalypsis Ioannis 17, 13)

  • Hi cum Agno pugnabunt; et Agnus vincet illos, quoniam Dominus dominorum est et Rex regum, et qui cum illo sunt vocati et electi et fideles”. (Apocalypsis Ioannis 17, 14)

  • Et decem cornua, quae vidisti, et bestia, hi odient fornicariam et desolatam facient illam et nudam, et carnes eius manducabunt et ipsam igne concremabunt; (Apocalypsis Ioannis 17, 16)

  • Deus enim dedit in corda eorum, ut faciant, quod illi placitum est, et faciant unum consilium et dent regnum suum bestiae, donec consummentur verba Dei. (Apocalypsis Ioannis 17, 17)

  • Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quae habet regnum super reges terrae”. (Apocalypsis Ioannis 17, 18)

  • Post haec vidi alium ange lum descendentem de caelo, habentem potestatem magnam; et terra illuminata est a claritate eius. (Apocalypsis Ioannis 18, 1)

  • Et clamavit in forti voce dicens: “Cecidit, cecidit Babylon magna et facta est habitatio daemoniorum et custodia omnis spiritus immundi et custodia omnis bestiae immundae et odibilis; (Apocalypsis Ioannis 18, 2)

  • quoniam pervenerunt peccata eius usque ad caelum, et recordatus est Deus iniquitatum eius. (Apocalypsis Ioannis 18, 5)


“Seja grato e beije docemente a mão de Deus. É sempre a mão de um pai que pune porque lhe quer bem” São Padre Pio de Pietrelcina