Fundar 82 Resultados para: duobus

  • Aedificavit autem ea cuncto exercitui caeli in duobus atriis domus Domini. (Liber II Paralipomenon 33, 5)

  • Viginti duorum annorum erat Amon, cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit in Ierusalem. (Liber II Paralipomenon 33, 21)

  • Completus est autem murus vicesimo quinto die mensis Elul, quinquaginta duobus diebus. (Liber Nehemiae 6, 15)

  • Et ignorabam quoniam passeres in pariete super me erant, quorum stercora insederunt in oculos meos calida et induxerunt albugines. Et ibam ad medicos, ut curarer, et, quanto inunxerunt me medicamentis, tanto magis oculi mei excaecabantur maculis, donec perexcaecatus sum. Et eram inutilis meis oculis annis quattuor, et omnes fratres mei dolebant pro me. Achicarus autem pascebat me annis duobus, priusquam iret in Elymaida. (Liber Thobis 2, 10)

  • dicens ut obtinerent ascensus montanae, quoniam per eos erat introitus in Iudaeam et erat facile prohibere ascendentes, eo quod angustus esset accessus viris plus quam duobus. (Liber Iudith 4, 7)

  • Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, (Liber Iob 33, 29)

  • et surrexerunt et abierunt in Bereth in viginti milibus virorum et duobus milibus equitum. (Liber I Maccabaeorum 9, 4)

  • Et vidit Bacchides quoniam mortuus est Alcimus et reversus est ad regem; et siluit terra Iudae annis duobus. (Liber I Maccabaeorum 9, 57)

  • Et abiit cum gloria Ptolemaidam et occurrit ibi duobus regibus et dedit illis argentum multum et aurum et dona et invenit gratiam in conspectu eorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 60)

  • Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes? (Liber Ecclesiastes 6, 6)

  • In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: (Liber Ecclesiasticus 26, 25)

  • et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem, et consolare propter tristitiam. (Liber Ecclesiasticus 38, 18)


“É preciso amar, amar e nada mais”. São Padre Pio de Pietrelcina