Fundar 82 Resultados para: duobus

  • In diebus, quando iudices praeerant, facta est fames in ter ra. Abiitque homo de Bethlehem Iudae, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis. (Liber Ruth 1, 1)

  • Et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion; remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito. (Liber Ruth 1, 5)

  • Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)

  • Filius annorum Saul, cum regnare coepisset; duobus au tem annis regnavit super Israel. (Liber I Samuelis 13, 1)

  • Quadraginta annorum erat Isbaal filius Saul, cum regnare coepisset super Israel, et duobus annis regnavit; sola autem domus Iudae sequebatur David. (Liber II Samuelis 2, 10)

  • Mansitque Absalom Ierusalem duobus annis et faciem regis non vidit. (Liber II Samuelis 14, 28)

  • Cumque David transisset paululum montis verticem, apparuit Siba puer Meribbaal in occursum eius cum duobus asinis stratis, qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum fasciculis fructuum aestivorum et utre vini. (Liber II Samuelis 16, 1)

  • Tu quoque nosti, quae fecerit mihi Ioab filius Sarviae, quae fecerit duobus principibus exercitus Israel, Abner filio Ner et Amasae filio Iether, quos occidit; et effudit sanguinem belli in pace et posuit cruorem proelii in balteo suo, qui erat circa lumbos eius, et in calceamento suo, quod erat in pedibus eius. (Liber I Regum 2, 5)

  • Mittebatque eos in Libanum decem milia per menses singulos vicissim, ita ut duobus mensibus essent in domibus suis; et Adoniram erat super huiuscemodi indictione. (Liber I Regum 5, 28)

  • Decem quoque cubitorum erat cherub secundus, mensura par et effigies una erat duobus cherubim; (Liber I Regum 6, 25)

  • et malogranata quadringenta in duobus sertis, duos versus malogranatorum in sertis singulis, ad operiendos globos capitellorum, qui erant super faciem columnarum; (Liber I Regum 7, 42)

  • Nadab vero filius Ieroboam regnavit super Israel anno secundo Asa regis Iudae; regnavitque super Israel duobus annis. (Liber I Regum 15, 25)


“Um filho espiritual perguntou a Padre Pio: Como posso recuperar o tempo perdido? Padre Pio respondeu-lhe “Multiplique suas boas obras!” São Padre Pio de Pietrelcina