Fundar 186 Resultados para: castra in Galgalis

  • Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)

  • Vos autem cavete, ne de anathemate quippiam auferatis et sitis praevaricationis rei, et omnia castra Israel anathema sint atque turbentur. (Liber Iosue 6, 18)

  • Ingressique iuvenes eduxerunt Rahab et parentes eius, fratres quoque et cunctam supellectilem ac cognationem illius et extra castra Israel manere fecerunt. (Liber Iosue 6, 23)

  • Et posuit populus tota castra, quae erant in aquilone urbis, et agmen extremum ad occidentalem plagam urbis. Abiit ergo Iosue nocte illa et stetit in vallis medio. (Liber Iosue 8, 13)

  • Moveruntque castra filii Israel et venerunt ad civitates eorum die tertio, quarum haec vocabula sunt: Gabaon et Cephira et Beroth et Cariathiarim; (Liber Iosue 9, 17)

  • Ascenditque Iosue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi. (Liber Iosue 10, 7)

  • Irruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis, (Liber Iosue 10, 9)

  • Reversusque est Iosue cum omni Israel in castra Galgalae. (Liber Iosue 10, 15)

  • reversus est omnis exercitus ad Iosue in Maceda ad castra, sani et integri; nullusque contra filios Israel mutire ausus est. (Liber Iosue 10, 21)

  • Itaque perrexerunt et lustrantes terram secundum urbes in septem partes diviserunt scribentes in volumine; reversique sunt ad Iosue in castra Silo. (Liber Iosue 18, 9)

  • Ascenditque angelus Domini de Galgalis in Bochim et ait: “Eduxi vos de Aegypto et introduxi in terram, pro qua iuravi patribus vestris et pollicitus sum, ut non facerem irritum pactum meum vobiscum in sempiternum, (Liber Iudicum 2, 1)

  • et reversus de Galgalis, ubi erant idola, dixit ad regem: “Verbum secretum habeo ad te, o rex”. Et ille imperavit silentium; egressique sunt omnes, qui circa eum erant. (Liber Iudicum 3, 19)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina