Fundar 186 Resultados para: castra in Galgalis

  • Et vos manete extra castra septem diebus; qui occiderit hominem vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo, vos et captivi vestri. (Liber Numeri 31, 19)

  • Et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis”. (Liber Numeri 31, 24)

  • Filii autem Israel castra moverunt ex Berothbeneiacan in Mosera, ubi Aaron mortuus ac sepultus est; pro quo sacerdotio functus est Eleazar filius eius. (Liber Deuteronomii 10, 6)

  • Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur, (Liber Deuteronomii 23, 11)

  • priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra. (Liber Deuteronomii 23, 12)

  • Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae (Liber Deuteronomii 23, 13)

  • Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te. (Liber Deuteronomii 23, 15)

  • Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent. (Liber Iosue 3, 1)

  • Populus autem ascendit de Iordane decimo die mensis primi, et castrametati sunt in Galgalis, in termino orientali Iericho. (Liber Iosue 4, 19)

  • Duodecim quoque lapides, quos de Iordanis alveo sumpserant, posuit Iosue in Galgalis. (Liber Iosue 4, 20)

  • Manseruntque filii Israel in Galgalis et fecerunt Pascha quarta decima die mensis ad vesperum in campestribus Iericho; (Liber Iosue 5, 10)

  • Circuivit ergo arca Domini civitatem per diem, et reversi in castra pernoctaverunt ibi. (Liber Iosue 6, 11)


“Nunca se canse de rezar e de ensinar a rezar.” São Padre Pio de Pietrelcina