Fundar 112 Resultados para: arcus et exercitum

  • Banaias filius Ioiadae super exercitum; Sadoc autem et Abiathar sacerdotes; (Liber I Regum 4, 4)

  • Ille vero addens ait: “Propterea audi sermonem Domini: Vidi Dominum sedentem super solium suum et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et a sinistris. (Liber I Regum 22, 19)

  • Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “Heu, domine mi, quid faciemus?”. (Liber II Regum 6, 15)

  • Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam. (Liber II Regum 6, 24)

  • Adduxerunt ergo duos currus cum equis, misitque rex post exercitum Syrorum dicens: “Ite et videte”. (Liber II Regum 7, 14)

  • Praecepit autem Ioiada sacerdos centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: “Educite eam extra consaepta templi, et, quicumque secutus eam fuerit, feriatur gladio”. Dixerat enim sacerdos: “Non occidatur in templo Domini”. (Liber II Regum 11, 15)

  • Quod cum audisset Thou rex Emath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adadezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)

  • Porro Ioab filius Sarviae erat super exercitum, et Iosaphat filius Ahilud a commentariis. (Liber I Paralipomenon 18, 15)

  • Quod cum audisset David, misit Ioab et omnem exercitum virorum fortium. (Liber I Paralipomenon 19, 8)

  • Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi. (Liber II Paralipomenon 14, 7)

  • At ille idcirco ait: “Audite verbum Domini: Vidi Dominum sedentem in solio suo et omnem exercitum caeli assistentem ei a dextris et sinistris. (Liber II Paralipomenon 18, 18)

  • Habuitque consilium cum populo et statuit cantores Domini, ut laudarent eum in ornatu sancto et antecederent exercitum ac voce consona dicerent: “Confitemini Domino, quoniam in aeternum misericordia eius”. (Liber II Paralipomenon 20, 21)


“Todas as graças que pedimos no nome de Jesus são concedidas pelo Pai eterno.” São Padre Pio de Pietrelcina