1. Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: “Ecce locus, in quo habitamus coram te, angustus est nobis.

2. Eamus usque ad Iordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum”. Qui dixit: “Ite”.

3. Et ait unus ex illis: “Veni ergo et tu cum servis tuis”. Respondit: “Ego veniam”.

4. Et abiit cum eis. Cumque venissent ad Iordanem, caedebant ligna.

5. Accidit autem, ut, cum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam; exclamavitque ille et ait: “Heu, domine mi! Et hoc ipsum mutuo acceperam!”.

6. Dixit autem homo Dei: “Ubi cecidit?”. At ille monstravit ei locum. Praecidit ergo lignum et misit illuc, natavitque ferrum.

7. Et ait: “Tolle!”. Qui extendit manum et tulit illud.

8. Rex autem Syriae pugnabat contra Israel; consiliumque iniit cum servis suis dicens: “In loco illo et illo ponamus insidias”.

9. Misit itaque vir Dei ad regem Israel dicens: “Cave, ne transeas in loco illo, quia ibi Syri in insidiis sunt”.

10. Misit rex Israel ad locum, quem dixerat ei vir Dei et de quo praemonuerat eum, et observavit se ibi non semel neque bis.

11. Conturbatumque est cor regis Syriae pro hac re et, convocatis servis suis, ait: “Quare non indicatis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel?”.

12. Dixitque unus servorum eius: “Nequaquam, domine mi rex. Sed Eliseus propheta, qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quaecumque locutus fueris in conclavi tuo”.

13. Dixit eis: “Ite et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum”. Annuntiaveruntque ei dicentes: “Ecce in Dothain”.

14. Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem.

15. Consurgens autem diluculo minister viri Dei egressus est viditque exercitum in circuitu civitatis et equos et currus nuntiavitque ei dicens: “Heu, domine mi, quid faciemus?”.

16. At ille respondit: “Noli timere; plures enim nobiscum sunt quam cum illis”.

17. Oravitque Eliseus dicens: “Domine, aperi oculos huius, ut videat”. Et aperuit Dominus oculos pueri, et vidit, et ecce mons plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei.

18. Hostes vero descenderunt ad eum. Porro Eliseus oravit Dominum dicens: “Percute, obsecro, gentem hanc caecitate!”. Percussitque eos Dominus, ne viderent iuxta verbum Elisei.

19. Dixit autem ad eos Eliseus: “Non est haec via, nec ista est civitas; sequimini me, et ostendam vobis virum, quem quaeritis”. Duxit ergo eos in Samariam.

20. Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: “Domine, aperi oculos istorum, ut videant”. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae.

21. Dixitque rex Israel ad Eliseum, cum vidisset eos: “Numquid percutiam eos, pater mi?”.

22. At ille ait: “Non percuties; neque enim, quos cepisti gladio et arcu tuo, percutis. Pone panem et aquam coram eis, ut comedant et bibant et vadant ad dominum suum”.

23. Appositaque est eis ciborum magna praeparatio, et comederunt et biberunt, et dimisit eos; abieruntque ad dominum suum, et ultra non venerunt turmae Syriae in terram Israel.

24. Factum est autem post haec, congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum et ascendit et obsidebat Samariam.

25. Factaque est fames magna in Samaria et tamdiu obsessa est, donec venumdaretur caput asini octoginta argenteis et quarta pars cabi stercoris columbarum quinque argenteis.

26. Cumque rex Israel transiret per murum, mulier exclamavit ad eum dicens: “Salva me, domine mi rex!”.

27. Qui ait: “Non, salvet te te Dominus. Unde salvare te possum? De area an de torculari?”. Dixitque ad eam rex: “Quid tibi vis?”. Quae respondit:

28. “Mulier ista dixit mihi: “Da filium tuum, ut comedamus eum hodie, et filium meum comedemus cras”.

29. Coximus ergo filium meum et comedimus. Dixique ei die altera: Da filium tuum, ut comedamus eum; quae abscondit filium suum”.

30. Quod cum audisset rex, scidit vestimenta sua. Et transibat super murum, viditque omnis populus cilicium, quo vestitus erat ad carnem intrinsecus.

31. Et ait: “Haec mihi faciat Deus et haec addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super eum hodie”.

32. Eliseus autem sedebat in domo sua, et senes sedebant cum eo. Praemisit itaque rex virum. Sed antequam veniret nuntius, Eliseus dixit ad senes: “Numquid scitis quod miserit filius homicidae hic, ut praecidatur caput meum? Videte ergo, cum venerit nuntius, claudite ostium et non sinatis eum introire; ecce enim sonitus pedum domini eius post eum est”.

33. Et adhuc illo loquente eis, apparuit rex, qui veniebat ad eum, et ait: “Ecce, tantum malum a Domino est; quid amplius exspectabo a Domino?”.





“É loucura fixar o olhar no que rapidamente passa”. São Padre Pio de Pietrelcina