Fundar 794 Resultados para: Wallensis Ierusalem
Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudaeis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem. (Liber Nehemiae 1, 2)
Et dixerunt mihi: “Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne”. (Liber Nehemiae 1, 3)
Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus. (Liber Nehemiae 2, 11)
Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)
Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne. (Liber Nehemiae 2, 13)
Et dixi eis: “Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium”. (Liber Nehemiae 2, 17)
Et dedi eis responsum dicens: “Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem”. (Liber Nehemiae 2, 20)
et iuxta eos restauravit Oziel filius Araia de aurificibus, et iuxta eum restauravit Hananias de pigmentariis et firmaverunt Ierusalem usque ad murum latiorem. (Liber Nehemiae 3, 8)
Et iuxta eum restauravit Raphaia filius Hur, princeps dimidiae partis vici Ierusalem; (Liber Nehemiae 3, 9)
Et iuxta eos restauravit Sellum filius Alohes, princeps mediae partis vici Ierusalem, ipse et filiae eius. (Liber Nehemiae 3, 12)
Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; (Liber Nehemiae 4, 1)
et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. (Liber Nehemiae 4, 2)