Mosaico decorativo

Trouvé 794 Résultats pour: Wallensis Ierusalem

  • Et venit Hanani unus de fratribus meis, ipse et viri ex Iuda; et interrogavi eos de Iudaeis, qui salvati erant et supererant de captivitate, et de Ierusalem. (Liber Nehemiae 1, 2)

  • Et dixerunt mihi: “Superstites, qui supererant de captivitate ibi in provincia, in afflictione magna sunt et in opprobrio; et murus Ierusalem dissipatus est, et portae eius combustae sunt igne”. (Liber Nehemiae 1, 3)

  • Et veni Ierusalem et eram ibi tribus diebus. (Liber Nehemiae 2, 11)

  • Et surrexi nocte ego, et viri pauci mecum, et non indicavi cuiquam quid Deus meus dedisset in corde meo, ut facerem in Ierusalem; et iumentum non erat mecum, nisi animal cui sedebam. (Liber Nehemiae 2, 12)

  • Et egressus sum per portam Vallis nocte et ad fontem Draconis et portam Sterquilinii et considerabam murum Ierusalem dissipatum et portas eius consumptas igne. (Liber Nehemiae 2, 13)

  • Et dixi eis: “Vos nostis afflictionem, in qua sumus, quia Ierusalem deserta est, et portae eius consumptae sunt igne; venite et aedificemus murum Ierusalem et non simus ultra opprobrium”. (Liber Nehemiae 2, 17)

  • Et dedi eis responsum dicens: “Deus caeli ipse nos facit prosperari, et nos servi eius sumus; surgamus et aedificemus. Vobis autem non est pars et ius et memoria in Ierusalem”. (Liber Nehemiae 2, 20)

  • et iuxta eos restauravit Oziel filius Araia de aurificibus, et iuxta eum restauravit Hananias de pigmentariis et firmaverunt Ierusalem usque ad murum latiorem. (Liber Nehemiae 3, 8)

  • Et iuxta eum restauravit Raphaia filius Hur, princeps dimidiae partis vici Ierusalem; (Liber Nehemiae 3, 9)

  • Et iuxta eos restauravit Sellum filius Alohes, princeps mediae partis vici Ierusalem, ipse et filiae eius. (Liber Nehemiae 3, 12)

  • Factum est autem cum audisset Sanaballat et Thobias et Arabes et Ammanitae et Azotii quod prosperaretur restauratio muri Ierusalem et quod coepissent interrupta concludi, irati sunt nimis; (Liber Nehemiae 4, 1)

  • et conspiraverunt omnes pariter, ut venirent et pugnarent contra Ierusalem et facerent confusionem. (Liber Nehemiae 4, 2)


"De que vale perder-se em vãos temores?". São Padre Pio de Pietrelcina