Fundar 1231 Resultados para: Vobis
Vos autem non scrutabitis actum meum; non enim renuntiabo vobis, quousque consummentur, quae ego facio”. (Liber Iudith 8, 34)
Et comprehenderunt eam et interrogaverunt eam: “Quorum es et unde venis et quo vadis?”. Dixitque eis: “Filia sum ego Hebraeorum et recedo a facie ipsorum, quoniam incipiunt tradi vobis in devorationem. (Liber Iudith 10, 12)
Scribite ergo Iudaeis sicut vobis placet, ex regis nomine, signantes litteras anulo meo, quia epistulae ex regis nomine scriptae et illius anulo signatae non possunt immutari”. (Liber Esther 8, 8)
Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me? (Liber Iob 6, 25)
Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum; quis enim haec, quae nostis, ignorat? (Liber Iob 12, 3)
Atque utinam taceretis, ut sit vobis in sapientiam! (Liber Iob 13, 5)
Igitur omnes vos convertimini et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem. (Liber Iob 17, 10)
Quare reputati sumus ut iumenta et sorduimus coram vobis? (Liber Iob 18, 3)
Respondensque Eliu filius Barachel Buzites dixit: “Iunior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco veritus sum et timui vobis indicare meam sententiam. (Liber Iob 32, 6)
Ideo dicam: Audite me, ostendam vobis etiam ego meam sapientiam. (Liber Iob 32, 10)
et ut vos intellegerem nitebar. Sed, ut video, non est qui possit arguere Iob et respondere ex vobis sermonibus eius. (Liber Iob 32, 12)
Sumite ergo vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis; Iob autem servus meus orabit pro vobis. Faciem eius suscipiam, ut non vobis imputetur stultitia; neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob”. (Liber Iob 42, 8)